The story of Argos and Odysseus is a heartbreaking one of loyalty and loss for any dog lover. Argos Canis Optimus et Fortis retells the famous scene from the Odyssey where Argos alone recognizes Odysseus. This story is told from Argos’ point of view. This story can be used in conjunction with Cerberus Canis Monstruosus because Cerberus idolizes Argos as the best dog due to his loyalty. Words in bold are glossed words.
If you enjoy this story, please consider supporting my writing efforts by purchasing educational materials related to teaching this story from my store for $2. Materials include a full index of words, reading comprehension questions, an audio file, and two teaching activities.
Argos Canis Optimus et Fortis
Nōmen mihi est Argos. Ōlim, ego eram canis optimus et fortis quia poteram sequī multa animālia in silvā. Ego poteram capere animālia et revenīre cum animālibus mortuīs ad dominum meum. Dominus meus intelligēns erat, et esse in silvā dēlectāvit eum. Sequī animālia in silvā mēcum quoque dominum dēlectāvit.
Dominus meus semper dīxit, “Argos, tū optimus et fortis canis es!” et semper dedit mihi cēnam optimam. Ego dominum meum amābam! Dominus mē dēmulsit, pilās ad mē iēcit, et mēcum in silvā ambulāvit. Dominus meus semper sequī animālia mēcum voluit!
Sed… ego sōlus iam sum quia dominus meus ab īnsulā nostrā vīgintī annōs abhinc abīvit. Coniūnx dominī quoque intelligēns est, sed texere coniugem dēlectat, nōn sequī animālia. Fīlius dominī iam vir est, sed mē nōn videt. Servae dominī meī cēnam bonam mihi nōn dant… sed edere et bibere ego possum. Sed ubi est dominus meus? Nesciō.
Ego in villā multa dē dominō audīvī. Īvit ad gerendum bellum Troiae quia mīles erat, et ad īnsulam nostram nōn revēnit. Aliī rēgēs et mīlitēs ad īnsulās et vīllās revēnērunt, et multī rēgēs iam mortuī sunt. Rēgīna Clytemnestra rēgem Agamemnonem interfēcit, sed coniūnx dominī meī numquam dominum meum interficeret!
Coniūnx dominī meī iam texit et texit et texit quia nōn vult esse coniūnx alterius virī. Vult dominum meum revenīre domum. Ego dominum meum revenīre domum quoque volō. Hī vīgintī annī longī sunt. Cūr dominus meus nōn revēnit? Nesciō.
Ōlim, ego ā domō eō quia caelum pulchrum est. Volō vidēre sōlem lūcentem et avēs volantēs in caelō. Sed ego nōn iam possum vidēre bene. Ego vīgintī et ūnus annōs nātus sum. Nōn caecus sum, sed nōn bene videō.
Ego volō dormīre, et quā dē causā, in sterculīnō dormiō. Nēmō mē videt, nēmō mē dēmulcet, nēmō pilās ad mē iacit, nēmō animālia mēcum sequitur, et nēmō mē amat. Quid refert sī in sterculīnō ego dormiō?
Subitō, ego audiō sonum, et sonus est vir loquēns… Quis est vir? Ego volō stāre, sed difficile est mihi. Corpus mihi nōn iam est forte. Ego spectō et spectō. Quis loquitur? Subitō, ego videō virum loquentem. Vir tunicam sordidam gerit. Vir quoque sordidus est sīcut pauper… sed ego sciō hunc virum esse dominum meum!
Ego gaudeō et volō lātrāre, sed ego nōn possum. Dominus meus mē videt, et ego in oculō ūnam lacrimam videō. Nesciō cūr dominus meus gerat tunicam sordidam. Rēx est! Nesciō ubi dominus esset vīgintī annōs. Ego sciō mē nōn iam esse optimum et fortem. Sed ego quoque sciō dominum amāre mē. Videō dominum amāre mē quia in oculīs sunt lacrimae! Videō dominum meum velle mē dēmulcēre, sed nōn potest.
Nīl refert… quia dominus meus Ulixēs revēnit! Ego gaudeō. Ulixēs mē gaudentem videt. Ulixēs mē memoriā tenet. Ulixēs domum revenīre semper voluit! Ulixēs mēcum animālia sequī voluit! Ulixēs mē semper dēmulcēre voluit! Ulixēs mē amat. Ulixēs mē semper amāvit. Ego nōn iam sōlus sum.
Et tandem, tandem, quiētem inveniō, et morior.