Sample for Cerberus Canis Monstruosus
Latin Novellas

Sample for Cerberus Canis Monstruosus

Cerberus Canis Monstruosus is a Latin novella published by Bombax Press. This sample for Cerberus Canis Monstruosus contains the entire first chapter, including the artwork. The novella is about 5,200 words long and contains 159 unique words. Of those 159 unique words, 14 are proper nouns, 12 are glossed, and 20 are clear cognates, like animāl and dēfendere. With proper names, glossed words, and clear cognates removed, students need a working vocabulary of 113 words to read this novella. The complete dictionary, though not the Index Verborum, is available here. More detailed information beyond the first chapter of the novella is available here.

Sample for Cerberus Canis Monstruosus: First Chapter

“Cerbere, canis nōn es! Tū es mōnstrum! Habēs tria capita et caudam serpentis! Et omnia capita turpia sunt!” Hȳdra clāmāvit.

Hȳdra nōn errāvit. Ego mōnstrum eram quia habuī tria capita canum.

Canis ūnum caput habuit! Mōnstrum quoque eram quia caudam serpentis habuī, nōn caudam canis.

Voluī esse canis. Voluī habēre caudam canis, nōn serpentis. Ūnum caput—nōn tria—voluī!

“Nōlō esse mōnstrum,” ego respondī.

“Sed mōnstrum es!” Hȳdra clāmāvit.

“Volō hominēs mē amāre et dēmulcēre,[1] nōn mē timēre,” respondī.

Tū tōtō caelō errās![2] Esne īnsānus, Cerbere!? Hominēs volent tē fugere! Tē interficere volent, nōn tē dēmulcēre! Mōnstrum es! Canis nōn es! Vah! Canēs pulchrī sunt, sed tū turpis es!” Hȳdra clāmāvit.

Cerberus Canis Monstruosus
Cerberus mōnstrum erat quia tria capita canum et caudam serpentis habuit.

Ego nōn respondī, sed terram spectāvī. Hȳdra in familiā meā erat. In familiā meā, nōs omnēs erāmus mōnstra. Ego mōnstrum quoque eram, sed nōluī esse mōnstrum. Voluī esse canis. Voluī amārī sīcut hominēs canēs amābant.

“Nōnne vīs interficere et edere hominēs mēcum? Hominēs mē interficere volunt. Itaque, ego volō hominēs interficere,” Hȳdra dīxit.

Hydra et Cerberus Hydra and Cerberus Latin novella
Hȳdra īrāta erat quia Cerberus voluit hominēs dēmulcēre Cerberum et noluit esse mōnstrum.

Ego hȳdram nōn spectāvī. Ego caelum spectāvī. Respondī, “Ego numquam volō interficere hominēs. Volō hominēs iacere pilās, volō pilās capere, et volō revenīre cum pilīs ad hominēs! Hominēs haec cum canibus agunt. Hominēs cum canibus ambulant, et hominēs canēs numquam fugiunt! Volō hominēs mē dēmulcēre et amāre! Volō esse canis!”

Hȳdra mē spectāns rīsit et rīsit et rīsit. 

Tū tōtō caelō errās![3] Tū es īnsānus! Hominēs tē vidēbunt, et tē timēbunt, et tē interficient! Nēmō volet iacere pilam. Volent iacere arma!”[4] Hȳdra rīdēns clāmāvit.

“Sed ego mollis sum,” respondī cōnfūsus.

“Vah! Hominēs nōn vident tē mollem, sed mōnstruōsum et turpem. Nōlī esse mollis. Estō[5] mōnstruōsus quia . ES. MŌNSTRUM!” Hȳdra iterum clāmāvit.

Voluī respondēre, sed nōn respondī quia Hȳdra īrāta erat. Terram spectāvī.

“Vēnī mēcum. Interficiāmus et edāmus mortālēs!” Hȳdra clāmāvit.

Ego cum Hȳdrā īre nōluī. Interficere mortālēs numquam voluī. Edere mortālēs numquam voluī. Voluī esse bonus et mollis canis. Voluī esse optimus canis sīcut Argos! Argos canis Ulixis fuerat,[6] et Argos optimus canis in omnibus terrīs fuerat. Argos Ulixem amāverat, et Ulixēs Argon amāverat.

Mōnstrum malum esse nōluī. Voluī amārī sīcut hominēs canēs amābant.

Argos and Odysseus Argos et Ulixes Cerberus Canis Monstruosus
Argos canis Ulīxis fuerat. Argos amāverat Ulixem, et Ulixēs Argon amāverat. Cerberus voluit esse canis optimus sīcut Argos.

[1] To pet

[2] You are making a big mistake; literally, you err by the whole sky

[3] You are making a big mistake; literally, you err by the whole sky

[4] Weapons

[5] Be

[6] Had been