The short story Venus et Mars retells the myth of Vulcan trapping Venus and Mars in his net. This story is the sequel to Sella Magica Vulcani in which Jupiter arranges the marriage of Venus and Vulcan in exchange for Juno’s freedom. Our students predicted a rather unhappy marriage, and they are not wrong! In Venus et Mars, students learn how Venus feels about her new marriage and meet a rather saucy and angry goddess.
Venus et Mārs
Nōmen mihi est Venus, et ego sum dea amōris. Coniūnx meus est Vulcānus, quī est deus vulcānī. Ego sum īrāta quia coniūnx meus est turpis. Ego sum dea amōris! Ego sum pulchra! Coniūnx deae pulchrae amōris nōn dēbet esse turpis! Vah!
Ego nōn amō coniugem meum. Ego numquam possum amāre coniugem meum! Coniūnx meus semper nōn mē dēlectat! Ego amō, tamen, deum, sed nōn est deus Vulcānus. Ego amō deum quī est deus bellī. Ego amō Mārtem, deum bellī! Mārs etiam mē amat!
Coniūnx meus, quī est Vulcānus, est intelligēns, sed ego etiam sum intelligēns! Vulcānus nescit mē amāre Mārtem. Hahahae!
Ego eō ad Mārtem quī habitat in Monte Olympō. Ego volō bāsiāre Mārtem quem ego semper volō bāsiāre! Ego numquam volō bāsiāre coniugem quī est turpis deus!
“Ō, Mārs! Tē amō!” Ego clāmō.
“Ō, mea pulchra Venus, ego tē etiam amō!” Mārs clāmat.
“Bāsiā mē!” Ego clāmō.
Mārs bāsiat mē… et subitō, nōs sumus in magnō rētī! Rēte nōs capit! Nōs nōn possumus movēre!
“Vah! Quid est hoc!?” Nōs īrātē clāmāmus.
“Hahahahae! Tū es mala coniūnx! Et nunc omnēs deī et omnēs deae tē vident!” Vulcānus rīdet.
“Quid?!” Ego clāmō.
Subitō, ego videō omnēs deōs quī in Monte Olympō habitant. Omnes deī et deae nōs spectant.
Miserē mē habeō quia omnēs deī mē rīdent quia ego sum in rētī! Ego volō interficere Vulcānum, sed est immortālis! Ego nōn possum interficere eum. Ego etiam volō movēre, sed rēte mē capit!
“Hahahae!” Iuppiter, Apollō, et Mercurius rīdent.
Mārs et ego nōn rīdēmus. Volumus nōn esse in rētī! Vah!
“Ego sum dea amōris! Vōsne vultis amāre fēminās?! Vōsne vultis fēminās amāre vōs?! Vōs dēbētis removēre rēte!” Ego clāmō.
“Et ego sum deus bellī! Vōsne vultis vincere?! Vōs dēbētis removēre rēte!” Mārs clāmat.
“Em,” Iuppiter, Apollō, et Mercurius dīcunt.
“Vah! Audītē mē, deī! Coniūnx mea, quam ego nōn amō, est mala! Venus dēbet esse in rētī!” Vulcānus clāmat.
Īrātissimē mē habeō. Ego sum saeva quia Vulcānus mē rētī cēpit. Ego sum saeva quia Vulcānus est saevus!
“Ego sum dea amōris! Fēmina NUMQUAM tē amābit!” Ego clāmō.
Omnēs deī nunc timent mē quia ego clāmāvī. Omnēs deī volunt amāre fēminās. Omnēs deī volunt fēminās amāre eōs. Ego, tamen, saeva et īrāta sum. Fēminae numquam eōs amābunt!
Subitō, rēte nōn mē capit et nōn capit Mārtem. Ego celeriter eō ad īnsulam Cyprum. Ego īrātē et miserē mē habeō, et ego sum saeva. Omnēs deī mē rīdent! Ego numquam ignōscam coniugī meō, quem ego numquam amābō! Est malus et turpis et saevus!
Quid dēbeō agere? Ego cōnsilium capiō.