Sample for Pegasus et Bellerophon
Latin Novellas

Sample for Pegasus et Bellerophon

Pegasus et Bellerophon is a Latin novella published by Bombax Press. This sample for Pegasus et Bellerophon contains the complete first chapter of the novella, including artwork. The novella is about 4,200 words long and contains 139 unique words. Of those 139 unique words, some are clear cognates, proper nouns, or glosses. A student needs a working vocabulary of 105 words to read this novella. The complete dictionary, though not the Index Verborum, is available here. More detailed information about the novella beyond the first chapter is available here.

Sample for Pegasus et Bellerophon: First Chapter

Ego sum Pēgasus. Volāre in caelō mē dēlectat. Ego vērē possum volāre quia ego nōn sum equus. Ego habeō ālās! Nōn mē dēlectat in terrā ambulāre! Ambulāre mē vexat quia ego possum volāre. Quis ambulet [1] possit volāre in caelō?! In caelō, ego possum vidēre omnia! In caelō, ego sum līber!

Ego tamen in caelō nōn possum habitāre. Ego habitō sōlus in terrā in silvā. Sum sōlus quia ego nōn habitō cum familiā. Cum amīcīs ego quoque nōn habitō. Ego vērē nōn habeō amīcōs, et familiam nōn habeō.

Sample for Pegasus et Bellerophon
Volāre in caelō Pēgasum dēlectat (Gestel).

Sōlus sum. Ego tamen nōlō esse sōlus. Ego volō volāre in caelō cum amīcīs!

In caelō, ego videō avēs, sed avēs nōn sunt amīcae. Nōn possunt loquī mēcum sed clāmant, “Ka-ka-kaahhhh,” et ā mē volant. Avēs mē vexant, sed avēs ālās habent…

Avēs Pēgasum vexant, et nōn amīcae sunt (Audubon).

Subitō, ego videō in silvā fēminam. Haec fēmina fortasse erit[2] amīca…

“Quis es tū, fēmina?” ego rogō.

“Minerva sum,” Minerva respondet.

A vintage photo of a person

Description automatically generated
Minerva cum Pēgasō loquī vult (Modena).

Bombax!”[3] ego clāmō quia Minerva est dea. Vah! Quid dea vult?

Minerva rīdet, sed nōn respondet. Ego spectō deam Minervam. Ego sciō Minervam esse intelligentem. Cūr Minerva in silvā est? Quid Minerva vult? Nōn vērē vult esse amīca…

“Quid vīs, dea?” ego rogō.

“Ego volō loquī tēcum,” Minerva dīcit.

“Quid est, dea?” ego rogō.

Minerva spectat mē et dīcit, “Vir iam venit, et frēnum[4] fert.

Vir frēnum fert, et equī frēna gerunt (VictorianLady).

“Quid est hoc?! Equī frēna gerunt. Ego nōn sum equus. Cūr hic vir frēnum fert?!” ego rogō.

Minerva nōn respondet, sed dīcit, “[5] tū iuvābis virum, tū habēbis amīcitiam vēram.”

Ego nōn spectō Minervam. Minerva scit mē esse sōlum. Ego nōn habeō amīcōs. Ego volō habēre amīcum vērum, sed vir frēnum fert. Ego nōlō esse sōlus. Sed… gerō frēnum virī, sumne līber?

Ego volō rogāre Minervam dē virō… sed Minerva nōn iam in silvā est.

Sōlus in silvā sum.


[1] If

[2] Will be

[3] Marvelous

[4] Bridle

[5] If