Sample for Ira Veneris Capitulum I
Latin Short Stories,  Teaching Blog

Sample for Ira Veneris: Capitulum I

Ira Veneris is a Latin novella published by Bombax Press. This sample for Ira Veneris contains the complete first chapter of the story, including its artwork. The novella summarizes what previously had happened in Cupido et Psyche and contains several pluperfect verbs. The novella is 11,000 words long and contains 334 words. Of those 334 words, some are cognates, proper nouns, or glossed words. A student needs a working vocabulary knowledge of 250 unique words to read this story in its entirety. The complete dictionary, though not the index verborum, is available here.

Sample for Ira Veneris: Capitulum I

Psȳchē flēbat, et sōla in silvā erat. Nox erat, et lūna in caelō erat. Nescīvit quō[1] marītus fūgisset. Psȳchē adhūc nōn poterat crēdere Cupīdinem, deum amōris, marītum suum esse. Psȳchē nescīvit an uxor adhūc esset. Nescīvit an Cupīdo eam adhūc amāret. Ille deus Cupīdo, quī marītus fuerat, ab eā discesserat. Psȳchēne esset adhūc uxor eius? Psȳchē valdē eum amābat. Marītus Psȳchae inveniendus erat quia Psȳchē gravida erat. Psȳchē mox futūra erat māter. Mīrābātur an fīlius aut fīlia esset immortālis.

Cum Cupīdo Psȳchēn uxōrem dūxerat, Psȳchē putābat marītum esse serpentem. Pater Psȳchēs īverat ad rogandum ōrāculum dē marītō quia omnēs virī eam mīrābantur, sed nēmō[2] Psȳchēn uxōrem dūxerat. Omnēs virī eam mīrātī erant quia pulcherrima erat. Omnēs virī mīrantēs putāverant eam esse deam Venerem. Venus īrātissima erat quia omnēs virī Psȳchēn mīrābantur. Nēmō deam Venerem ipsam mīrātus erat aut precātus erat. Quā dē causā, Psȳchē odiō Venerī fuerat et adhūc erat.

Ecce, ōrāculum dīxerat bēstiam volantem futūrum esse marītum Psȳchēs.

(Doré).

Psȳchē putāverat marītum futūrum esse serpentem quia ōrāculum novissimum fuerat. Ōrāculum dīxerat bēstiam[3] sīcut serpentem ductūram esse Psȳchēn uxōrem. Cum Psȳchē ōrāculum audīvisset, Psȳchē valdē timuerat nē marītus esset serpēns. Serpentēs terrōrī Psȳchae erant.

Sed marītus Psȳchēs nōn serpēns erat; erat benignus et cārissimus deus. Omnia quae erant in domō Psȳchēs ēlegantissima erant. Psȳchē nescīverat sī deus pulcher esset quia eum vidēre nōn potuerat. Cupīdo dīxerat vidēre eum esse perīculōsum. Psȳchē ipsa odiō Venerī, mātrī Cupīdinis, erat. Cupīdo autem Venerem nōn secūtus est. Venus iusserat Psȳchēn virum pessimum amāre, sed Cupīdo cōnsilium mātris nōn secūtus erat. Cupido ipse Psȳchēn uxōrem dūxerat quia eam amābat.

Psȳchē valdē marītum cārissimum, quem nōn vidēre potuerat, amābat. Psȳchē, autem, adhūc sorōrēs suās dēsīderābat. Cupīdo dīxerat sorōrēs esse perīculōsās serpentēs, sed Psȳchē rīserat et iterum rīserat. Sorōrēsne serpentēs erant? Quam rīdiculum vīsum erat!

Psȳchē putābat sorōrēs perīculōsās nōn esse. Psȳchē eās amābat et dēsīderābat. Psȳchē rogāverat ut sorōrēs vidēret, et sorōrēs ad domum Psȳchēs vēnerant. Cupīdo rogāverat ut Psȳchē marītō suō, nōn sorōribus suīs, crēderet. Sī Psȳchē cōnsilium marītī suī secūta fuisset, ea fuisset multō laetior! Sed cōnsilium marītī nōn secūta erat, sed cōnsilium sorōrum pessimārum. Quā dē causā, Psȳchē flēns sōla in silvā nunc errābat.

Tullia et Claudia ad videndum Psȳchēn vēnerant. Cum Tullia et Claudia vīdissent omnia quae Psȳchē habēbat, invidiā afficiēbantur. Psȳchē maximam et pulcherrimam domum habēbat. Psȳchē erat uxor marītī dīvīnī. Psȳchē multa ēlegantissima habēbat. Cum Claudia et Tullia domum et omnia ēlegantissima vīderant, omnia sibi voluerant. Īrātae erant, et valdē invidiā afficiēbantur. Psȳchē semper accēperat omnia quae Tullia et Claudia habēre voluerant. Tullia et Claudia domum et marītum dīvīnum Psȳchēs volēbant. Tullia et Claudia putāverant marītum eius quidem esse dīvīnum, et nōlēbant sorōrem suam etiam esse dīvīnam. Cōnsilium pessimum cēperant ut Psȳchae nocērent.

Tullia et Claudia ēlegantissimam domum et marītum dīvīnum Psȳchēs volēbant (Manning).

Cum Tullia et Claudia iterum revēnerant ad domum Psȳchēs, multa dē marītō Psȳchēs rogāverant. Psȳchē memoriā nōn tenuerat quid dīxisset dē marītō, et Psȳchē mendāx[4] bona nōn esse potuerat quia vēra semper dīcēbat. Tullia et Claudia, autem, nōn mendācēs horribilēs fuerant, sed optimae. Tullia et Claudia dīxerant marītum Psȳchēs esse serpentem et ēsūrum esse[5] īnfantem! Quia Psȳchē valdē serpentēs timēbat, Psȳchē nōn iam cōnsilium marītī sequēbātur sed flēbat et timēbat. Sorōribus pessimīs, istīs serpentibus, crēdiderat, et putābat marītum esse serpentem, sīcut ōrāculum et sorōrēs dīxerant.

Nunc Psȳchē nescīvit ubī esset marītus, sed scīvit marītum esse deum Cupīdinem. Psȳchē nescīvit ubī ipsa esset, sed scīvit sē inventūram esse marītum cārissimum. Quō[6] Cupīdo fūgerat? Psȳchēne eum invenīre posset?

Cupīdo ā Psȳchē flente diū discesserat quia Psȳchē nōn eī sed sorōribus pessimīs crēdiderat. Psȳchē nunc mīrābātur dē marītō suō. Eratne īrātus? Reventūrusne erat? Psȳchē nescīvit.

Sorōrēs dīxerant marītum Psȳchēs serpentem esse et Psȳchēn eum interficere dēbēre. Psȳchē cōnsilium sorōrum sequī incēperat. Ipsa gladium[7] sub lectō posuerat, et tunc gladium sub lectō cēperat ut marītum suum interficeret.

Psȳchē autem marītum dormientem nōn interfēcerat quia vīderat eum esse dīvīnum deum Cupīdinem. Cupīdinem! Deum amōris ipsum! Cupīdo pater īnfantis eōrum futūrus erat!

Sed Psȳchē eum oleō fervente[8] vulnerāverat. Cupīdo, vulnerātus corpore et animō, sē excitāverat et fūgerat. Flēns Psȳchē precāta erat et rogāverat nē Cupīdo discēderet et ut veniam eī daret. Cupīdo veniam Psȳchae miserrimae nōn dederat, sed Psȳchē dederat poenam.[9] Cupīdo ā eā flente sōlā et gravidā in silvā discesserat et fūgerat.

Psȳchē trīstissima in silvā sub arboribus diū flēbat et per viās et per agrōs errābat. Psȳchē nōn iam scīvit ubī esset. Marītum valdē amābat. Cupīdo dīxerat īnfantem suum futūrum esse immortālem sī Psȳchē eī crēdiderat. Psȳchē autem nōn marītō crēdiderat. Īnfānsne nunc mortālis esset quia nōn marītō crēdiderat? Quis auxilium eī daret? Quis domum sibi daret? Quis cibum sibi daret? Auxilium eī inveniendum erat. Psȳchē ā Cupīdine veniam darī volēbat. Cupīdo eī inveniendus erat ut īnfāns patrem habēret.


[1] To where

[2] No one

[3] Beast

[4] Liar

[5] Would eat

[6] To where

[7] Sword

[8] With boiling hot oil

[9] Had paid the penalty